Latin
AD ARGVMENTA INITIO FACTA
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 33
Unproofread scanNot analysed yet
RIZONTEM, IVSTA MAIORE. CAPVT XXII. Xeo quod Solis Refractio fiat ad lineam perpendicularem, Enecessario Sol apparet altior, quam re vera sit. Cum enim ipse per radios tantum refractos videatur, ibi vtique apparebit esse, n quo loco &situ sunt radij refracti, atqui hi protracti sunt superiores quam radij incidentes; quod sic ostendo. R. fiactus radius à radio incidentiae intra diaphanum deisius p otracto, diuergit ad perpendicularem; ergo intra Aimosphaeram est humilior illo; ergo extra ipsam protractus, est ipsomet sublimior. Sol ergo per refractum visus, apparet altior. In figura: radius incidentiae protractus ABC; refractus DBE: altius est punctum C quam D; quia à perpendicular. GHremotius: ergo post intersectionem factam in B, humilius est A quam E: in A autem versatur Sol, sed apparet in in E; altior ergo apparet quàm sit. quo autem maior refractio, eo fit Sol à loco vero eleuatior: vt si incidens radius protractus sit IF, refractio maior erit EBI, siue DBF, quàm EBA, siue DBC, ideoque Thumilius quàm A; ideoque in E idipsum T altius erit, quam sit A in eodem E. Quanta porro haec Solis aduentitia eleuatio sit, incertum. Nam Refractionem ipsa comitatur. Si vera Tychonis doctrina est, quam esse probabile videtur; vt scilicet refractio 34. au 35. minutorum primorum, gignat contractionem Solis 5. circiter; tunc necesse est, contractionem maiorem, 12. scilicet minutorum, è multo ampliore refractione oriri: Dicendumque videtur refractionem ad sesquigradum quodammodo excrescere posse. Et sic euenire, vt Sol sesquigradu excelsior appareat. Sed de his paulo post commodior instituetur narratio.