Latin
DE CONTRACTIONE SOLIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 34
Unproofread scanNot analysed yet
DE CONTRACTIONE SOLIS. CAPVT XXIII. Ontractio Solis enascitur ex inaequali partium ipsius supreCmarum mediarum &infimarum, supra horizontem eleuatione; haec autem ex eo dimanat, quod eae inaequaliter ad perpendiculares suas refringantur; hoc autem progenerat radiorum ab iisdem progressorum inęqualis super Atmospherae superficiem inclinatio; quam superficiem cum ab inferioribus Solis partibus emissi radij obliquius, à Superiorbus feriant rectius, vt ex Corollario Lemmatis tertij rectè deduci potest; necesse est humiliores Solis partes amplius refringi sublimioribus, exporrigique altius, vehementiusque coarctari. Omnia ferè hucusque dicta, elucidantur in proposise to diagrammate. In quo ex A centro descriptus circulus minor ABC, sit Atmosphęra; maior A DE sit coelum Solis; Linea verticalis AF, in qua intra Atmosphaeram constitutus oculus G, aspiciat Solem vel DE in vertice E vel HI in Horizonite I; vel KL, in Nadir M; (ponimus enim nunc terram non obstare) vbique videbit oculus G solem refractum, sed non vbique contractum. Nam Sol DE visus in Zenith F, contrahetur aequaliter per lineas refractas GN &GO, cum incidentes radij sint DB &EC, perpendiculares AP, atque AQ, ad quas vtique appropinquare debuerunt radij refracti GN, &GO; vnde solem sub ipsis visum refringi oportuit, minoremque apparere contractum, ad diametrum NO minorem, quàm vera existat DE. Sed haec verticalis refractio atque contractio, ob radiosam DB &EC incidentiam propemodum rectam, sensum fugit, sola ratione apprehenditur, cum sit nimis exilis. Solis in hoSol verò HI, positus in Horizonte vero AI, refractus &contractus inaerizonte requaliter apparet in HR, per radiationes refractas GR, GS, GH, factas ab infractio.