Latin
CONSECTARIA
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIA. Ex hisce constat; 1. Solem, oculo extra centrum terrae immoto, circumactum omnesferme varietates obiicere, quoad figuram, quoad magnitudinem. 2. In Zenith rotundus at iusto minor; in Nadir rotundus, at iusto maior apparet. Intra Zenith &Horizontem minor altitudine quam longitudine; vtraque tamen defecta apparet. 4. In Horizonte sensibili visus sola altitudine deficit, longitudine naturalis apparet. 5. Intra Horizontem &Nadir, altitudine protensior apparet quàm longitudine, virâque tamen excedenre. Ratio huius; quòd sola verticalia plana sint plana refractionum, cuiusmodi in hoc situ non possunt esse plana longitudinum.