Latin
DE CONTRACTIONE SOLIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 35
Unproofread scanNot analysed yet
cidentibus HT, VX, IY. Et quia maior est angulus HYI, quam SXV, &hic maior, quam RTH; idcirco plus refringitur GY, quàm GX, &plus GX, quàm GT; protracta ergo recta GX extra vapores in S, ibidem fit altior, in sua proportione, quàm protracta GR; &GH, altior, quàm vel GS, vel GR: propterea quod haec intra Atmosphaeram, ob incidentem IY obliquiorem, magis accedat ad suam perpendicularem AY, quàm GS ad suam, AX, &c. Minor ergo apparet totus Sol HR. refractus, quàm sit IH non refractus; &minor HZ semidiametrus refracta inferior, quàm superior ZR, itidem refracta. Quod si oculus G contueatur Solem KL, in Nadit M, apparet is per re Solit refractio in Nafractas radiationes Gαβ, in β; &Gy δ in δ, extra loca vera K &L, sub diadir. metro βδ per refractionem ampliata; &cum incidentiae Kα, &Ly vndique faciant inclinationes aequales, necesse est Solis diductionem fieri vniformem, ideoque Solem maiorem sed Sphaericum apparere. Vnde rationi consentaneum, &legibus Refractionum conforme videtur esse, eundem extra Nadir in hemisphaerio inferiore positum, finitorique accedentem, inaequaliter ampliari, versusque Ià Nadir prouectum altiorem esse quam longiorem, propter incidentias obliquiores, vti ex Corollario 1. Lem. 4. &ipso Lemmate satis deducitur, à qua doctrina, ipsa etiam stare videtur experientia.