Latin
DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 40
Unproofread scanNot analysed yet
Videbis enim vtrumlibet sidus in Ellipsin configurari, &loco transferri, pro situ &statu vitri. Et si eiusmodi duo aut plura vitra, diuersis locis inter visum &sidera dicta statueris, multiplicabis eadem sidera. E quibus rationem Pareliorum Paraselenarumque eruere addisces. Quod idem specilla polyedra edocebunt. Sed &homocentricè conuexoconcaua vitra, de quibus paulo ante, eadem praestant. Vnde si ex hisce humilibus in alta ascendere, tanquam gradibus quibusdam, non pigebit; dicemus obiectu vel nubis, vel vaporis aut similis meteori diaphani refractiui, &vno istorum modorum muitipliciter figurati, &c. Solem saepiuscule videri, &c. &Parelia ita gigni, &c. Sed haec ex occasione stringo, non instituto enucleo. Sapientibus pauca.