Latin
DE CRISTALLO, NVBIBVS, NEBVLIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE CRISTALLO, NVBIBVS, NEBVLIS, ATQVE ALIIS TRANSPARENTIBVS corporibus. CAPVT XXVI. Cristallus. St non nemo, &quidem solers, iudicio suo, sed non satis consideratus MaEthematicus, qui contendit cristallum vitro in ratione rectè refringendi cedere, ideoque ad vsus Opticos atque Astronomicos minus esse accommodatam. Sed res, caeteris paribus longè secus habet. Datis enim duabus, vitrea atque cristallina lentibus conuexis, eiusdem quantitatis, similis superficiei, paris expolitionis; cristallina certè vitream multum superabit repraesentandis obiectis quocunque modo, id quod ego creberrima experientia didici. Cur autem lentes cristallinae communiter minus valeant vitreis, speciesque raro admodum inconfusas, aut coloribus fucatis non adulteratas transfundant, caussa est, quod rarissimè perfecte Sphęrica, &aequabiliter extersa superficie inuestiantur, sed vndarum more crispatae visantur, quae inaequalitas omnem illis simulacrorum tralucentium ordinem turbat, vsumque rectum adimit. Huius autem labis in expoliendo, ex parte materiae, adscribenda est indomitae cristalli duritiei; ex parte artifieis, partim inscitiae, partim vecordiae. At verò qui improbum scientiae laborem coniungit, &sumptus necessarios in Mechanicos vsus expendit, is etiam cristalli pertinaciam flectet. Non tamen abnuo, reperiri intorinterdum tam nobilis materiae, tam excellentis formae vitra, quae palmam etiam exactae cristallo fortassis praeripiant. Sed hic casus admodum rarus est. Interim quaecunque de vitris hactenus affirmata sunt, de cristallo aequè aut multo magis asseuerantur. Praesertim cum Vitri &Crystalli Refractiones sint quasi eaedem, experientia &dectorum virorum auctoritate suffragante. Vide Kepl. in Dioptr. Igitur Crystallus subacta &in figuras aptas transformata, idem poterit quod vitrum.