Latin
NEBVLAE
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 42
Unproofread scanNot analysed yet
NEBVLAE. Pleraque de nubibus dicta, accommodantur nebulis, ex his enim illae oriuntur, siccis siccae, humidis humidae, densis densa &c. In hoc solo differentia est, quodoculus in nebulis plerunque existat, raro vel nunquam in nubibus, &sic post nubes sit oculus in aëre diaphano rariore; deinde quod nebulae semper sint instar cineris volitantis dispersae, adeoque vix continuae, &ex hoc refractioni minus habiles, quam nubes; quod etiam experientia confirmare videtur; nam hebetant nebulae plerunque Solem, raro autem transformant. Quaestio hic est, qui fiat, vt coelo constanter serenissimo, auraque purgatissima Sol magis Ellipticus appareat, quam coelo multum vapido &veluti nebuloso; reiicienda videtur caussa in diuersam mediorum eleuatorum naturam; nam quando coelum serenissimum est, vapores sunt roridi, tenues, contigui, pellucidi, polite terminati, ideoque multum refractiui; quando verò obtusum apparet coelum, tunc Atmosphaera infecta est halitibus terreis, siccis, fumidis, discretis, turbulentis &minimè ad refringendum, sed Solem hebetandum &concutiendum natis. vt inter caetera experiri quiuis potest, si speciem Solis per interiectum fumum, aut vagantes atque excitatos pulueres tubo in chartam excipiat: id quod 24. Nouembr. vnus è discipulis meis solerter praestitit, qui de ellipsi Solis orientalis inter caetera haec habet. Confirmata est multum sententia, quae scintillationem ait fieri intercurrem" tibus vaporibus, &c. Nam cum Sol oriretur, &nec dum totus esset supra hori„ zontem, vsque fere ad altitudinem vnius gradus continenter ac vehementissimè "tremebat: postea quieuit vsque dum Caminum Conuictus attigit, è quo copiosus fumus ascendebat, imo non ascendebat, sed diffundebatur in occidentem: hic fumus cum inter tubum &Solem (sicut alias nonnunquam nubes intercur„ rere solent) intercurrit, subito Sol eodem prorsus modo, sicut ante in Hori" zonte, vehementissimè tremebat, abeunte fumo, illico &tremor abiit; &hoc „notaui vsque dum Sol altitudinem secundi gradus superaret, &c. Iste tamen in„ tercursus fumi diametrum fere nihil mutauit, certè non breuiorem fecit, sed "potius ampliorem. Vide cap. 34.