Latin
DE CRISTALLO, NVBIBVS, NEBVLIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 41
Unproofread scanNot analysed yet
Neque opus est diutius hîc immorari, &c. XVBES. Nubes quaedam ita densae, crassae &coloratae sunt, vt Solem oculis omnino adimant; &de his ad negotium praesens ineptis, nihil est dicendum. Quaedam ita ratae, tenues atque diaphanae, vt aspectum Solis incolumem praestent; quarum duplicem originem inuenio, terream &aqueam. Terrea fumo spisso, aut pulueri sparso non multum absimiles, siccae, calidae, discontinuae, &ex infinitis quasi pulvisculis conflatae sunt, quorum singuli natura sua adiaphani potius quàm perspicui, radios solares magis reuerberant quam refringunt, ideoque obtundendo vel confundendo Soli &inquietando varieque colorando sunt aptiores, quam ordinatè refringendo. Aqueae autem, quia è vapore tenui humidoque sunt enatae, partibusque contiguis, atque pellucidis constant, &superficiem regularem facilius assumunt; idciro lucem ordinatius tam reflectunt, quam refringunt: &huic nubium generi Solis varias è refractione factas configurationes, arbitror potissimum esse adscribendas. Contingit enim saepenumero, vt eadem nubes Solem subingressa in varias contorqueat non tantum formas, sed &ad diuersas mundi plagas modo oblongum, modo coarctatum exhibeat, &plana refractionum modò sint verticalia, modò circuli altitudinum, modò alij in omnem partem obliqui: quae varietas vti saepissimè tam à me quam aliis est animaduersa, non sine singulari animi vel admiratione, vel recreatione, &maximè quando nubes à ventis sunt vehementius agitatae; ita solida, istorum aspectuum, nisi ex refractione, dari ratio non potest. Refractio autem tam varia idcirco accidit, vel quia superficies nubis refringentes identidem sunt mutatae; vel quia totius nubis situs atque inclinatio alia atque alia subiuit; quorum alterutrum (tametum ytrumque saepe concuriit) sufficit ad hanc variationem momentaneam caussandam; haud aliter atque si quis cristallinarum vel vitrearum Schaerarum maximarum segmenta sub Sole volitantia aspiceret; ea enim eundem diuersimodè sane refringerent, pro varietate interpositionis. cuius rei documentum licet sumere ex aqua vel quieta vel agitata; quam enim illic vniformiter Sol retorquetur, tam difformiter hic reuerberatur.