Latin
CIRCA TEMPORA ET LVCES
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 50
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde Nota 4. Quoniam Refractio est inaequalis, maxima sub ortum &occasum, sensim deinde pro Solis eleuatione minor, atque minor; inde fit; vt &tempora ista Refractionibus obnoxia, durationes inaequales nobis exhibeant; eruntque differentiae horarum istarum, eâdem inter se proportione, qua fuerint Refractiones, &contra, &c. Nota 5. Sicut sub Sphaera recta, &obliquis huic vicinis Refractio Sola tempora horaria producit: ita (quod satis mirabile) sub Sphaera parallela, &obliquis huic vicinis, integros dies anticipat &postponit. fit hoc propter maximam obliquitatem illius Sphaerae; nam Sol ad horizontem ibidem diutissimè manet, propter inclinationem Eclipticae, ideoque si eiusdem Refractio vel vnicum gradum aequet, quod fieri saepius non est dubium, donec Soltantum arcum in Ecliptica, qui vno gradui in verticali accepto respondet, percurrat, labentur aliquot dies, &c. Nam vni gradui in circulo verticali, huius Sphaerae, respondent in Ecliptica 2230. 29. 21. Cum autem Refractio, integrum gradum saepiuscule excedere queat, imo probabilissimè ad duos quandoque pertingat: hinc fit in tali casu, Solem supra horizontem in Sphaera parallela euasurum quinque diebus citius. eo quod duobus gradibus in verticali sumptis, respudeant 5. 9 1. 44. . 4. ′in Ecliptica, &c. Contrarium fit in Sphaera recta; vbi &Ecliptica ad horizontem paruam inclinationem habet, &Motus primus Solem ab horizonte moxauehit; quod in Sphaera parallela non fit, vbi Solem solus motus secundus supra horizontem eleuat. Nihilominus tamen contingere potest, vt vtrobique Refractionis quantitas in se sit eadem, &c.