Latin
CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS horarias, proiectiones. Nota 6. Cum Refractio, vt Notando 3. 4. &5. dictum, vbique &semper in tempora peccet, prouehendo Solem citius, eundemque abiturientem remorando; à Sole autem radij in stilos horarios impacti vmbras horarum discriminatrices proiiciant: Quaestio nunc est; Vtrum Refractio vim suam in horologia etiam sciotherica exerceat, &sicut Solem iusto maturius super finitorem exaltat; ita id ipsum in vmbris gnomonum ad lineas horarias proiectis significet. An verò illud solum faciat; lineas autem horarias easdem vmbris stilorum permittat; quas occupassent, Sole irrefracto vel ascendente, vel descendente.