Latin
OBSERVATOR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 65
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATOR. Sol clarè ac splendidè ortus est, iubar non habuit vllum vaporosum circumfusum, nec irspectum liberum passus est. Etsi maculae antequam horizontem relinqueret, non sunt visae. laceratus etiam fuit, non tamen tantum, quantum heri &nudiuitertius. Et tamen, etsi multo essetclarior, splendidior adeoque purior quam heri, tam in ortu quam occasu; nihilominus contractio eius fuit longè maior. Interdum inconstanter se habuit; Nam sub eleuationem duorum graduum vacillauit eius Altitudo, inconstanti reciprocatione, modo protensa secundum lineam IK, modò correpta secundum GH, plus illi indulsit, quam huic. Quam inconstantiam, memini me etiam alias notasse. 15. Nouembris. Ellipsis vespertina Solis occidui. AB, Longitudo Solis: CD, Altitudo sub exaltatione vnius gradus: EF, eiusdem sub duobus gradibus consistentis secundum Altitudinem exporrectio. Deficit CD, ab AB, 3. 40'. EF ab AB 2. 40. OBSERVATOR. Post meridiem horizontis circumferentia apparebat valdè vaporosa, hebes &obtusa: Germani appellant, dumper. Sol adhuc gradu altior, maculas non amplius repraesentabat, &erat debilis lucis, lateque circumfusus vaporoso iubare. Statim postquamiam gradum altui fuit, ita lumine debilitatus est, vt nec vlterioramplius Ellipsis notari potuerit, cum eius peripheria &magna pars horizonti proximior non amplius in chartam alluceret: eratque valde &craßè rubeus, aspectusque liberi patientißimus. Praeterea etiam liberi oculi iudicio valdè laceratus. Erat haec contractio, Solis matutini contractione longe minor. Vnde iterum confirmatur, quo plures sunt, (in certosaltem aliquo genere) vapores, eo Solem minus contrahi; magis quo pauciores. Denique colligiposse etiam videtur, si pauci sunt eusmodi Vapores, Ventos non posse esse vehementes. Nam hisce diebus antecedentibus, quia sub ortum Solis (vt ex Ellipsibus eius apparebat,) plures erant Vapores, quam hodie mane, etiam Ventus statim post ortum Solis illorum dierum, fuit vehemens: ast hodie, semper quietus; meridie tamen paulo notabilior. Nouembris die. 22. &23. mane &vesperi; item 24. vesperi tantùm, Ellipsis vniformis &aequalis. AB, Solis horizontem radentis Longitudo: CD, Altitudo, deficiens à Longitudine ; ideoque posita AB, Solis diametro minutorum 34'. erit Ellipsis eorundem 6. &48'. EF refert Altitudinem Solis gradum vnum supra horizontem habentis: &deficit ab AB. 4'.