Latin
OBSERVATOR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 66
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATOR. Die 22. Solortus est mediocriterserenus; maculae videri coeptae, mox postquam supra horizontem emersit. Cum attingeret horizontem, tota peripheria nec multum lacerata apparuit, &per medium, tractu nubium Sol sectus fuit. Eodem prorsus modo occidit. Ventus à Summo mane ad noctem vsque Orientalis, notabilis quidem at non vehemens. Solis centrohorizontem occupante, horologij verticalis facies occidentalis ostenIit instißimè horam 47. Dis 23. Solortus est mediocriter serenus. nam &circumfusum vaporosum iubar habebat, &aspectum vtcunque patiebatur, &maculae videri coeptae, cum iam ferè omnino esset supra horizontem. Ventus Orientalis vtcunque vehemens; meridie multo vthementior, cum &Sol vehementißimè tremebat. Eodem dic eodam omnino modo occidit. ventus remißior paulo. Solis centro horizontali, horologium verticale à meridie in occasum declinans, vmbram stili proiccit in 4' iustißimè: id verò quod à Septentrione in ortum declinat, ostendit mans, medio Sole horizontali, horam 7, paulo minius. Dis Die 24. Sol rubicundus, circumdatus iubare, gradum altus debilißimum lumen iecit inchartam; paulo post in eadem omnino videri desiit patentibus valuis; obscurato verò loco, ad occubitum vsque se stitit.