Latin
RESPONDETVR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
inde videlicet, quod aër pectoris cauitati, intra diaphragma conclusus, motus violentia incaluerit, atque ex hoc attenuatus, sinum pectoris ita oppleuerit, vt pulmonibus aperiendis, aërique frigido captando, locus non esset; hinc palpitatio cordis, &succincta illa anhelatio, donec paulatim represso aduentitio illo calore, in pristinam sese inclusus aër, recipit stationem. 9. Simile euenit, aestate ambulanti in aessu homini; inflantur enim manus, genae intumescunt, rubescit vultus: omnia proueniunt à rarefacto sanguine, qui proinde partes insessas distendit &colorat, donec frigore retusus, deferueat, &pristinam modestiam praestet. Tandem vt paucis multa complectar. Omnia liquabilia, si liquescant plus loci occupant, quam constipata. probatum est in seuo, in cera, oleo, butyro, plumbo, stanno, &c. Quorum ratio in solam rarefactionem referri potest; contrarij in solam condensationem. Habemus orgo pro nostra sententia necessitatem, auctoritatem, rationem &sensum, &c. Obiicies 4. &vltimo. Ex Vitellione l. 10. prop. 10. Et Alhazeno l. 7. prop. 38. Item l. 1. p. 42. consensu communi, experientiaque certa palam est; Refractione deblitarilucem &colorem visibilis, itemque media densiora coloratiora esse: è contrario rariora magis diapbana, adeoque coloribus vacua: vnde vlterius infertur, Atmosphaeram limpidam, de qua passim in prioribus, non posse esse densiorem, turbida; quia imaginem &lucem solarem debiliorem exhiberet, quam turbida, idque ex duplici capite; altero quod amplius refringat, refractionem autem vt citati volunt, &rectè quidem, sequitur debilitas lucis &formae visibilis, ergo maiorem maior; altero quod coloribus infectior existat; nam densitatem sequitur color; colores autem, vt constat, speties visibiles, &lucem praepediunt. Contra vero, Atmosphaera caliginosa lucidior &magis diaphana existeret quam altera. Cum enim rarior sit, magis diaphana minusqua erit colorata; &cum minus refringat, ex assertis ab experientia, fortiores transmittet tamluces quam rerum ideas. Igitur tota doctrina antecedens deiilis Atmosphaerae diuersitatibus, parum solida videtur, &c. Respondeo primo; Argumentum nimium probans, nihil probare. Efficeretur enim hac ratione, Ignem nostrum vsualem densiorem esse aëre nostro, &aërem rariorem igne. videmus quippe per aërem igni circumiectum, quae per ignem non videmus, obstante ipsius quali qualicolore, Constat nihilominus experimentis innumeris, ignem aëre rariorem esse.