Latin
RESPONDETVR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 91
Unproofread scanNot analysed yet
Dissoluat ergo aduersarius hunc nodum, &suo explicando cuncum inuenerit. Respondeo 2. Duplicem esse densitatem, &duplicem raritatem corporum diaphanorum. Alia densitas est, Quando multa materia diaphani, parum loci occupans, partibus bene con pactis &inter se probe continuatis constat: alia, quando multa materia parum loci occupans, partes bene quidem confertas, sed malè inter se haerentes, non continuat, sed potius contiguat. Eodem etiam modo, Alia raritas est, quando parum materiae diaphanae continuatae multum loci occupat: alia, quando parum materiae in magnum locum, partes non continuas, sed contiguas, vel deinceps, vel mixtim dispergit. Iam densitas &raritas primo modo sumptae, hoc habents vt semper raritatem claritas &perspicuitas maior; densitatem maior opacitas minorque diaphanitas comitetur; sic etiam densitas secunda secundae ratitati comparata, semper cedit illi in claritate &perspicuitate; at verò densitas primo modo, opposita raritati modo secundo acceptae, eandem multo maximè superat, perspicuitate, &c. Si ergo argumentum probauerit, Atmosphaeram limpidam densam esse primo modo, caliginosam raram modo primo; vel hanc raram, illam densam modo secundo, vtique quod vult euincit: verum enimuero, cum densitas prima insit Atmosphaerae illustri; raritas secunda caliginosae; hebescit argumenti acies, omnisque eius nitor in vmbram abit. Nam partes Atmosphaerae, cum ex mixtione aquae atque aëris maximè constent, &c. postquam vi caloris concepti, heterogenea disgregantis homogenea congregantis, resolui primum, adeoque rarefieri, atque extenuari coeptae fuerint, agitantur &in ampliorem locum disseminantur; &quia nexibus mutuis dissuuntur, superficies proprias, porosque aërios permixtim acquirunt; quae ambę res perspicuitatem limpidam, si non omnino tollunt, plurimum certè inquinant. Nam terminatio sola colorem qualem qualem parit; quem porosi meatus augent, &refractio inde resultans, coniuncta reflexioni immane quantum adiuuat opacitatem. Ex his ergo sit, vt raritas in hac Atmosphaerastet, nihilominus tamen exulet perspicuitas aut serenitas maior; imo etiam prior amittatur. Haec enim potissimum nascuntur, ex proba partium continuatione, quam Atmosphaera haec ex indita naturae suae conditione, non patitur. Ex opposito liquida altera, cum frigefactione continuatarum partium iuncturam illibatam consoruet, inque sola extremitate tam concaua, apud terram &aquam, quam conuexa ad superiorem auram terminetur, coloribus insititus ex istis terminationibus prognatis caret, vniformique diaphanitate nitida, speciebus atque radiis luminosis viam regiam sternit, vt sine vllo diuerticulo, in destinatum hospitium appellant. Et hanc quidem philosophandi rationem, neque voluntaria speculatione excogitatam, neque tumultuaria phantasia excusam esse, en è sexcentis experimentis, aliquot paucula.