Latin
SENTENTIA TYCHONIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 74
Unproofread scanNot analysed yet
SENTENTIA TYCHONIS. Respondet 2. Tycho Brahe, in Progymnasmatis, de Refractionibus So„ lis, earumque Tabella, pag. 91. hisce verbis. Potissima &verior Refra„ ctionum caussa est in Vaporibus terrae superficiei perpetuo im„ minentibus, qui aërem nobis proximum paululo crassiorem, „minusque diaphanum, quam est superior eius portio, red„ dunt. Vnde etiam efficitur, quod illae iuxta Horizontem, maximè visui incur„ rant: postmodum vero in eleuatiore situ successiuè attenuentur. rassitiem porro transuersam Horizontalem, atque altitudinem vertica"lem, vaporibus hisce assignat, paullo post, pag. 95. dum ait: Assumpta maxi" ma vaporum cleuatione, ab Opticis Alhazen &Vitellione demonstrata, /. 48. „. 50. qualium semidiameter terrae est 60. partium; vt sit in milliaribus Ger„ manicis vix 12. euadit eorum circa ipsum horizontam crassities P. 9. J. 55. siue "miliarium 142. &c. Et sic ex Tychonis mente Atmosphaerae ditio cum ipsius aurorae atque crepusculorum limitibus finitur. SENTENTIA IOAN. KEPLERI. Respondet 3. Ioannes Keplerus in suis Paralipomenis, cap. 4. de Refractionum mensura, &ait pag. 79. Superficiem quae refrangit radios, neque vaporum esse temerè oberrantium, neque corporis alicuius sublimis ad Lunae confinia, sed planè aëris eius, in quo nos homines spiritum eum inmodum trahimus, quo pisces trahunt aquam. Cuius ab aethere manifestum &euidens discrimen, non minus in oculos hominis supra consistentis esset incursurum, ac iam superficies, quae aërem ab aqua separat, in oculos incurrit. Hinc pag. 117. Materiam crepusculorum refractioni inhabilem statuit.