Latin
SENTENTIA TYCHONIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 75
Unproofread scanNot analysed yet
Pagina vero 129. prop. 11. Altitudini aëris Vranoburgici tribuit milliare medium Germanicum. Et paulo post ibidem. Quod alij vaporem dixerunt, dico, inquit ipse, ego aërem; illum termino cum fastigiis montium: supra consistunt fumosae exhalationes, crepusculorum lampades, statimque aether succedit. Et pag. 135. Consentaneum est, inquit, multa loca esse, quae dimidio milliari, (quanta est per 11. huius capitis, in freto Danico superficies aëris,) supra superficiem maris eleuentur. Etibidem. Vogesus mons, &continuae Rhetiae alpes ferè superant altitudinem aëris, qui Refractiones efficit. Quod confirmant perpetuae niues; designant enim cacuminum illorum nuditatem à vapido aëre. Quare neque ibi Refractiones erunt vllae, vt plurimum, &c. Idem numero 9. de obseruatione Hollandorum, pag. 140. &141. ait Refractionem illic Solis contigisse 4. graduum, minutorum 14; cui in altitudineaëris refringentis debeantur duo ferè millaria Germanica; quam tantam eius altitudinem incredibilem dicit. Idem in tepidiorem &vapidiorem aërem Refractiones passim reiicit folio 137. &alias frequenter. Quare, Kepleri sententia, subiectum inhaesionis pro Refractionibus facit hunc quo animamur aërium spiritum, eumque ad regionis frigidae initium euchere videtur, propterea quod tepidum atque vapidum exigat, &sterilia continuisque frigoribus horrentia altissimorum montium iuga à lege Refractionis eximat, &metas certas illi figat, medium videlicet milliare Germanicum plus minus: cuius proinde summa conuexitas ab oculo sublimiore non minus discernatur, quam commune aëris &aquae confinium ab inferiore in terra. Respondeo 4. In hisce opinionum diuersarum conflictationibus, tutam inuenirestationem, &punctum quod aiunt tangere, esse difficillimum; vbi pulchrum etiam habetur, ab orbita sco po praefixa non omnino aberrare. Discursum tamen meum ex diuturnis &certissimis obseruationibus, communi Opticorum doctrina, &recepta Philosophorum sententia, sequentibus effatis in medium propono. 1. Nullus est dies totius anni, quo Sol ab Ellipsi horizontali immunis ouadat. Hinc, Nullus est dies totius anni, quo Sol à Refractione horizontali liber axistat.