Latin
NVLLVM PLANVM ALTITVDINIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 8
Unproofread scanNot analysed yet
SOLVM PLANVM ALTITVDINIS PRIMARIVM, EST SEMPER ET VBIque planum refractionis. CAPVT V. Via cum in ipso semper existat centrum Solis, &terrae, vertex item Coni Q Solaris &Zenith, patet in ipso esse pariter punctum refractionis siue incidentiae, Sole vbicunque tandem constituto, per ea quae diximus cap. 2. in protheorematis: adeoque in ipso versari tam lineam verticalem, quam perpendicularem, incidentiae atque refractam; &sic semper &vbique manere planum Refractionis Solaris; id quod erat ostendendum.