Latin
PLANA SECVNDVM ALTITVDINEM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
PLANA SECVNDVM ALTITVDINEM, SOLE VBICVNQVE POSITO, SEMPER sunt plana refractionis. CAPVT VI. Via vbicunque sit Sol, semper per aliquod ipsius punctum quod extra altituQdinem primariam iaceat, &per Zenith, terraeque aut oculi centrum traduci potest planum, per 2. l. 11. Eucl. cum tria talia puncta constituant vnum trigonum, per postul. 1. l. 1. &def. 21. Quodlibet ergo tale planum est planum secundum altitudinem, per praenosc. 12. c. 1. &planum verticale, per idem praenosc. &consequenter planum refractionis, per protheor. 7. cap. 2. Quod erat ostendendum. Ex hoc constat, Solis centro in Zenith constituto, praeter planum Altitudinis, &Longitudinis primarium; reliqua omnia per centrum Solis traducta, esse plana secundum Altitudinem. SOLARIS CIRCVLI CENTRO IN ZENITH LOCATO INTER OMNIA LONgitudinum plana, id vnicum quod est primarium Longitudinis, est planum Refractionis. VII. CAPVT Via primarium Longitudinis planum inter omnia plana longitudinum Q Solarium, vnicum est, quod per centrum Solaris circuli agitur, iuxta praenoscendum 9. cap. 1. caetera verò Longitudinum plana secundaria sunt omnia huic parallela, per alia Solis puncta traducta, per praenoscendum 11. cap. 1. Centro igitur Solaris circuli statuto in Zenith, transibit longitudinis primarium planum Zenith, transit verò &verticem coni Solaris, igitur ¢rum terrae totamque lineam verticalem, per 1. l. 11. Eucl. igitur ipsum est planum verticale: Ergo &Refractionis, per protheor. 7. cap. 2. Solaris igitur circuli centro in Zenith locato, inter omnia, &c. id quod erat demonstrandum. SOLARIS CIRCVLI CENTRO IN ZENITH LOCATO, INTER OMNIA ALtitudinis plana, id vnum quod est primarium Altitudinis, est planum Refractionis. CAPVT VIII. Via secundaria Altitudinis plana, non sunt verticalia in hoc casu, per praeQuoscendum 10. cap. 1. Primarium autem est verticale &refractionis; per protheor. 7. cap. 2. Illud ergo solum, in hoc casu, inter Altitudinum plana triumphar. Quod erat ostendendum.