Latin
RESPONDETVR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 83
Unproofread scanNot analysed yet
Alio modo sumi potest superficies, pro fine seu termimino Atmosphaerae, qui illam terminet prout Atmosphaera, non prout corpusaërium continuatum est; &hoc iterum dupliciter intelligi potest, vel vt limes ille Atmosphaerae ex parte rei insit actu, in corpore adhuc continuato; vel tantum insit potentiâ merâ. Priore modo, inest in tunica oculi, v. g. cornea, superficies seu limbus vltimus Iridis ipsam coniungens cum tunicasclerode; posteriore, insunt Meridiani, v. g. circuli in coelo. Hoc vltimo modo statuero extremam Atmosphaerae superficiem, absque vllo alio fundamento aut discrimine, ridiculum est. Sola enim mea imaginatio, aut mentis cogitatio, radios Solis non coget alias inire vias; igitur rem quę hoc facit oportet ex parte rei in Atmosphera inhęrere; haecautem res aliud non est, quam corpus quoddam vel in aëre, vel aëri commistum, in quod allapsus radius, propter densitatem aliam &obliquitatem incidentiae in illud corpus, recta transire non potest, sed in latus declinat. Partem autem illam in quam impingit primo radius, vt à rectitudine incessus auocetur, vocamus superficiem Atmosphęrae, &extremitatem summam, prout Atmosphaera est, &constituit confinium Atmosphaerae aërisque superioris. Et illam quidem, dicimus non necessario ita liberam esse, vt à superiore aura ex necessitate abscissa sit; probabile tamen &bonum est id fieri; sufficere vero arbitramur, si summitates Atmosphaerae ita coordinentur, vt in superficiem Sphaericam aequinalenter conglobentur; quae etiam immersa &continuata puriori aëri, nihilominus solarem radium in se haustum inflectat, ob suae naturae diaphanitatem in densiore corpore succedentem. Quae omnis, si argumentum intendit, nobis parum officit. Nam euidens est, tali modo Refractionem aliquam fieri posse, vt patet ex vndis &tractibus vitrorum profunditatibus immersis: fibris quoque cristallo insidentibus: &c. Quae res conuincit, ad Refractionem necessario non requiri extimam contiguam superficiem, sed posse etiam esse quandoque interiorem continui diaphani, densitate tamen, aut alia ratione distincti, &c. Quod si hoc valet in corpore diaphano congelato, perspicuitatis eiusdem, quanto magis in fluido, diaphanitatis diuersae? Et sicut pilulae vitreae variegatae non officit pars extrema pellucida, interioribus opacis continuam, quo minus reflexio ab illis forinsecus fiat, etiamsi non à superficie contiguantesed continuante diaphanum &opacum: ita si partes interiores transparerent, refractionem vtique caussarent. Exempla idem stabilientia petes, ab Iridibus, ab Halonibus, Virgis &similibus meteoris, sola refractione &reflexione contingentibus, &c. Ita aër vapidus, ibi vbi vaporum ascensioni locum natura posuit, refractionis initium, &suae densitatis finem probabiliter collocauit. Quem tamen limitem, neque definitis atque immobilibus metis alligatum credimus; neque facile ad certam definirimensuram à nobis posse arbitramur. Ratio: quia sensus pręuius explorator, omnem propemodum eius explorandi aditum obsessum sibi experitur: vti ex hactenus allatis constat. Obiicies 2. Tametsi admittatur ista superficies quocunque modo; nihilominus homocentrica terrae non potest esse.