Latin
RESPONDETVR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 84
Unproofread scanNot analysed yet
Licet enim totam gremio suo circumdet, tamen; quia Clauio teste, cap. 1. In Sacrobosc. p. 38. aëris regiones, pro Sphaerarum atque Climatum varietate pariter variantur, secundum altitudinem &humilitatem, eodemque anni tempore alibi hyems, alibi aestas dominatur; loco alio serenitas, alio tempestas ingruit, hic vapores liquidi, illic exhalationes caliginosae incumbunt, &c. necesse sanè est Atmosphaerae superficiem alicubi humilem repere, alibi valdè sublimem incedere. ex quo sinus in eadem atque tumores deformes, &secundum eosdem excentricitas diuersa consurget: quae necessario lineam perpendicularem ad istam difformem superficiem in aliquo puncto incidentiae ducendam, extra centrum terrae seducet: &sic totum huius Refractionis atque Ellipsis negotium corruet. Respondeo 1. Argumentum plus non probare, quam Ellipsin solarem, non esse solere vniformiter difformem, sed in ipsa etiam sua leuitate inconstantem, id quod sponte concedo, &saepe moneo. Respondeo 2. Atmosphaeram non finiri vel cum frigore vel cum calore, sed cum ea dispositione aëris, vltra quam, vis refringendi illi nulla inest; quàm à vaporibus illicommunicatam, nemo ambigit, ideoque cum termino vaporum etiam claudimus: hunc autem sciri vel definiri facile posse, abnuimus. Respondeo 3. Cum superficies de qua agimus, terrenam multum excedat, decliuitates istae, &accliuitates mollissimae, in sensum non cadunt. Vnde argumenti negotium totum corruit. Nisi ad paruas crispationes &vndulationes istius superficiei, (quas à rotatione coeli, agitatione ventorum, &insita vaporum atque exhalationum vi, gigni non negamus) confugere exoptent. Verum istis omnibus adscribimus tremorem &concisionem limbi. Nec quid contra habeat, aduersarius adferre poterit. Obiicies 3. Reciprocus huius superficiei accessius &recessus, vel superfluus, vel suspectus est. Superfluus, quia maior &minor Ellipsis absque iis consistit: suspectus, quia ratione &auctoritate caret. Primum probatur. Quoniam testimonio omnium, eâdem manente incidentia, in superficiem Sphaericam eandem, amplitudinis eiusdem, mutatur nihilominus refractio, mutata densitate vel raritate Sphaerae; &maior quidem euadit refractio, si maior densitas, minor si minor fiat raritas, caeteris omnibus paribus. Iam ergosi ponamus superficiem Atmosphaerae stabilem, &ad crepuscula vsque euehamus, nonne ipsa immotâ eadem incidentia horizontali positâ, malor euadet refractio post plunias, &exhalationes, quam ante? quia nimirum condensatur Atmosphaera, &constipatur nouis aucta vaporum aqueorum incrementis?