Latin
RESPONDETVR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 90
Unproofread scanNot analysed yet
10. Nabes aqua rariores, quis neget? quis ergo pelluciditatem hisce abstulit, illi dedit? Continuatio aquae, dissolutio nubibus. 11. Cinis arena &sal, contusa &permixta vtique rarescunt, raritate secunda, opaca tamen; accedente igne liquefacti, amplius vtique extenuantur, &c. hîc tamen, quia copulam continuationis adipiscuntur, tralucent; illic eâdem destituta, opaea manent. 12. Effodiuntur frusta salis integerrimi, optimè compacti, ideoque cristalli instar pellucidi; contere in puluerem, rarescet sal secundo modo, nihilque tralucebit. Omitto prudens, nebulas, exhalationes, suffumigationes, halitus, fumos, materiam crepusculorum, Iridum, halonum, &alia innumera: Ex hisce namque ad argumenta ex Opticis Alhazeno &Vitellione allata respondeo 3. verum esse quod illi dicunt; falsum esse, quod fallax argumentatio inde captiosè concludit, transilit enim à raritate secunda quae in Atmosphaera obtusa reperitur, ad primam, &ex hac insidias veritatistruit. Quas explicata hucusque doctrina sufficienter, vt arbitror, detexit, &dissipauit. Nunc ab Atmosphaera ad Ellipsinredeamus.