Latin
DE MODIS ELLIPSIN SOLAREM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MODIS ELLIPSIN SOLAREM OBSERVANDI. CAPVT XXXVII. *Audambigo multos futuros, qui, ob praedicta huius praeclari ostenti videndi desiderio non vulgari teneantur, quibus si non plenè, aliqua saltem ex parte est faciendum satis; nam multa in opus de Maculis solaribus reiicio: quod in manibus à prima Apellis editione per quotidianas earum obseruationes, accuratas collationes, continenter in hunc vsque diem pertextas habeo: &à multis desiderari probè scio, expectari non dubito. qui ne votis fraudentur suis, strenuam operam nauabo: nunc breuibus multa expedio. Quinque igitur sunt modi Solem Ellipticum intuendi. Libero aspectu, mane &vesperi quando surgit &cadit: deinde eiecto oculo per Helioscopium coloratum in Solem, tempore quocunque sereno: tum recepto Sole per nudum foramen in obscuram cameram, ad oppositam orthogonaliter radio solari tabulam vel papyrum albam: postea reflexo eodem à speculo plano in parietem candidum, loco subobscuro, tempore libito: tandem eodem traducto per tubum aptè dispositum in chartam, &c. Reliquis omissis, quibus tamen passim sum vsus, vltimum selum persequor; fabricamque ante omnia molior. FABRICA INSTRVMENTI OB