Latin
CAPVT XLII
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 93-2
Unproofread scanNot analysed yet
vnum, longitudo eius fuit AB, altitudo CB, excessus idem atque defectus AC, cuius proportionem ad AB in mensura vtrique communi sic indago. Extendo circinum ad interuallum, AC, illud in AB abscindo quoties possum, tendendo versus B; si nil remanet iuxta B, ipse excessus est mensura communis: nam se ipsum semel, longitudinem AB aliquoties sumptus mensurat, vt in dato exemplo sexies, estque proportio AB ad AC, vt 6. ad I. &A C ad ABvtI. ad 6. At verò eodem etiam vespere Sol in eleuatione duorum graduum, minutorum triginta, longitudine sua AB, excessit suammet altitudinem DB, linea AD, quae totam AB non aequè metitur, sed in Eperueniens vndecies replicatur, manente residua EB; quotiente ergo II, notato; per residuum primum EB, mensurabisexcessum AC in F vsque, non habita quoti numeri ratione: per residuum FD mensurabis priorem AF, in G vsque, &per residuum AG, mensurabis GE, &sic in infinitum) per N in F vsque, quod quia rectam GFaeque exhaurit; ipsum est mensura communis, &mensurat tam excessum AD, quàm rectam DE atque residuum EB.