Latin
CAPVT XLII
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 94
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur cum mensura communis AG in excessu AD reperiatur quinquies, excessus verò AD in AE vndecies, erit ex compositione rationis per def. 5. l. 6. Eucl. AG in AE 55. in residuo aut EB, ist est, in recta AF, reperietur 4. quae addita ad AE, efficient totam AB partium 59. qualium AG est vna, qualium AD est, 5. qualium AE est 55. qualium EB est 4. Et sic constat proportio defectus AD ad totam Longitudinem AB, hoc modo, &Quibus habitis facillimnu est reliqua absoluere, &totam rem in minuta deducere. Arithmeticè sic: Assumatur diametrus Solis scrupulorum 34. iam per regulam proportionum, AB tota longitudo 6. excedit latitudinem i; quanto excedit longitudo 34'? prodibunt 5 5. AB tota longitudo 59. excedit atlitudinem partibus 5; quot ex cedit longitudo 34'? prodibunt 21ξ, id est, 2, 52'. Et sic operaberis in omni casu. Fractionem primis scrupulis adhaerentem, in secunda sic rediges. Numeratorem semper duces in 60. productum per denominatorem diuides. Vtin 1. minutia. 6. 4. 60? productum 240. diuides per 6. &acquires 40′'. In 2. minutia 59. 52. 60? productum 3120. per 59 diuisum exhibebit 5 2. cum adiuncta minutia //. ex qua si voles 3', elicies, eo modo, quo secunda. Sed vix est necesse. Dixi mensuram communem sensibilem esse eliciendam, quae sufficit: nam fieri potest, vt altitudo &longitudo Solis sint incommensurabiles; fieri potest, vt etiamsi commensurabiles sint, tamen ex parte rei, difficulter ipsum punctum tangatur. Ad praesens autem negotiûm, satis est, reperisse mensuram communem, quae sensibiliter non aberret. Sed &hunc, mensurae communis eruendae modum Clauianum, haud minus expeditum quam certum adiungo. A 2 4ν σο σο 7ο εo γ υ. .