Latin
PECHMETA
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 10.5
Unproofread scanNot analysed yet
vedendo in Chiesa da "qualche vetro rotto, e lontano caderi II. lume del Sole nel pauimento, vi accorra con vn foglio bianco, e distesa, che "visi scorgerâ sopra le macchie. haec ille. quae sic habent Latinè, Ego postea etiam (nimirum post acquisitum Telescopij vsum ingenuam naturae facilitatem addidici, cuius benignitate, ab aliquot millenis nunc annis, n harum Macularum, nec non ex ipsis in magnarum consequentiarum notitiam, deuenire licuit; siquidem absque vllo alio instrumento, à quolibet paruo foramine, per quod radij Solares intrant sistit se imago Solis, vna cum maculis "supra quamuis superficiem, in grandi distantia oppositam: verum quidem est eas magna ex parte tàm praecisas &magnas non esse, atque illę sunt quae per Telescopium transmittuntur Maculae, tamen maiores satis distinctae apparent; &huius rei poterit V. D.