Latin
PECHMETA
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 11
Unproofread scanNot analysed yet
facere experimentum in Templo, vbi si per ruptum aliquod vitrum longe dissitum, Sol lumen suum in pauimentum proiecerit, videbit in obtento &bene distento "chartae folio Maculas Solares, Hactenus ille. Qui cum post edita mea hęc primum aduerterit, scripserit, atque Vellerum de his à me iam dudum exactè informatum edocuerit; manifestum est hoc penicillum in mea officina inuentum atque perfectum, non aliunde importatum esse. De Macularum per reflexum à plane speculo Solis radium exceptione, itemque tubis coloratis in Solem directis inspectione; an quisquam ante me vel notitiam, vel vsum habuerit, me fugit; certè vix arbitror: hoc etiam certum, me, de Maculis &Faculis Solari circulo, prout solitus hucusque sum, charta designato includendis, &designandis, à nullo mortalium quidquam vel notitiae, vel praxeos acceisse: &antequam quidquam de aduersatio cognoscere possem, pictura mea conrecta erat, inque Tabula mea publicè prostabat: vt ex hoc capite plane argui non queam. Ad colores nunc venio, per quos aliud nihil intelligo, quàm ipsasmet &Maculas, &Faculas Solis, quarum vtrasque quidem, tanquam picturae meae materias tractaui, illas tamen solas censui aliorum in Tabula Apellis exposui. Quarum conspectus cùm sit vbique, de die, passim omnibus obuius atque communis, illas vel eripere, vel praeripere nulli potui, quemadmodum neque vllus mihi; lux enim Solis iure Gentium communis est omnibus, neque aspectum eiusdem homini libero prohibere quisquam potest, siue in eundem velit emittere oculum, siue ipsum in chartam ad visum deducere; idque vel libero foramine, vel vitris tubo conclusis.