Latin
100.6 to 100.7
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 100.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, Omnino etiam videri ante &post 40 confusionis locum, sed tamen non ita distinctè circa res minimas, praesertim in vitris magnarum sphaerarum: in confusionis loco fit hoc maxime, quia visus llluc in vitrum terminatur, &consequentur omnia quae eidem insunt, optimè perlustrat. Queret secundò. Cum in visione conusa nihil ordinatum, sed omnia disturbata accidant: qua ratione fieri potest, vt ea quę in materia &crassitie lentis latent, vt videantur, &si videntur, an &quare ordinato situ conspiciantur? Respondeo horum accidentium caussas &rationes a priore postea, quando oculi 55 cum tubo conuenientiam declarabimus, melius &fusius explicatum atque intellectum iris nunc breuiter haec dici. Primo. Experientia certum esse, in statione confusa ex obiecto distincte nil cerni, sed alba expandi in quandam confusam albedinem; nigra in nigredinem, mixta in aliquod confusum chaos, ita tamen vt non liceat distinguere partem parte, totum à parte, aut à toto, nam nulla figura, nullus terminus, nullus color ab altero seiunctus aut distinctus, ed omnia simul &vbique comparent, totamque lentem tingunt.