Latin
AD DISCERNENDAS BONAS
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 101
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo. Certum esse, lentis partes omnes ordinatas &distinctas videri. Tertio. Istarum visionum caussam esse proximam &immediatam, praesentationem seu picturam factam &receptam in tunica retina: obiecti quidem confusam, lentis autem ordinatam: certum vero est, actum videndi, sequi modum &qualitatem repraesentandi: si praesentatio visibilium confusa antecedit, sequitur visio confusa, si limpida &ordinata imprimitur species, exprimitur à visu similiter sincera &distincta. Quartò. Cur autem obiecti species in dato casu sit confusa in retina, &lentis ordinata, caussa est, quia haec est in humore crystallino confusa, illa distincta &ordinata. Certum autem est, humorem crystallinum omnes species confutè allapsas ordinare, &omnes ordinatas confundere. Cur lux con Quaeret aliquis, tertiò. Cur si species fusa, non ap omnes confunduntur, non etiam concarrat confunditur lux? nam nulla lucis muratio apparet, in statione &situ lentis quo fusa? cunque, semper enim lens illustris apparet, siue obiectum rectum, seu euersum siue denique confusum aspicias, lucis tamen sensibilis aliqua &localis mutatio non comparet. Respondetur, primo, Hoc idem argumentum pugnare contra quoduis obiectum homogeneum &vniConfusio spi color. Nam si lentem obuertas in album rierium in aliquem maximi palatij parientem, vt omiculoriipse solus eandem respectu visus occupet i non nonon senties vllam situs mutationem, in tatur. statione quacunque, sed semper albore vniformem conspicies; sic caeruleum caeli colorem: sic subobscurum montis. igitur hoc lucis non est peculiare, quòd non euertatur, vel euerti non sentiatur; euertitur enim: quod autem euersio non sentiatur, caussa est, quod lux homogenea &similaris cum sit, etiamsi radij eiusdem stationem varient, tamen id oculus non percipit, quia semper simili luce afficitur: id quod manifesto experi mento elucescit in trochi conuersione velocissima, quem visus stare putat: &tamen rotatur. quare rotationem non sentit? quia cum trochus vnicolor suppo10 natur, specierum successiua migratio non sentitur, similis simili succedit.