Latin
OCVLI ET TELIOSCOPII
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 111
Unproofread scanNot analysed yet
de qua re pluribus egi in meo Oculo, quem consulas velim, in hoc sola difformitas aliqua reperitur, quod charta lenti praetensa, sit plana; tunica retina concaua: si charta lenti homocentrice concaua existeret, specierum intromissio, picturae oculi similior esset, teste experientia: nam etiam hanc rem experiri voluit, (sicut innumera alia, pro suo singulari in res Mathematicas affectu) Serenissimus Archidux Austriae, Maximilianus, pientiss. memoriae: qui in palatio suo Oenipontano, maximum globum, ad semidiametrum multorum pedum extruxit, in quem introgressi, admittebamus rerum externarum per lentem conuexam in parietem concauum species: quae ob id ipsum longè ordinatius &liore spatio visebantur bene &distinctè compositae, quam si in superficiem aliquam planam allapsae essent. Vnde patet, quanta benignitate fabricator oculi Deus, naturę eiusdem prouiderit, qui specierum picturam, non in planam, sed concauam tunicam, coordinari voluit, vt hac ratione, visui magis consuleretur. quanquam eiusdem quoque concauitatem non sphaericam, sed aptiore aliqua superficie curua pręditam existimem. Caeterum decussationem radiorum fieri antequam imago obiecti in Retina z effigietur, non tantum in Oculo meo multis euidentissimis experimentis atque rationibus demonstraui, sed etiam in oculo humano hic Romę anno Iubilaeo apertissimè vidi, vbi abrasa in fundo oculi sclerode, immissum candelae per pupillam lumen radijs decussaris in tunicam Retinam accidit: id quod in multis brutorum oculis saepius expertus eram. Facta est autem haec Oculi Anatome à in praesentia R. P. Nicolai Zucchi, in gratiam meam instituta. in qua duo alia, in dubium ab aliquibus vocari cępta, &vidi &alijs monstraui. alterum, Tunicam Corneam non esse Naturae Tubi et Oculi in speciebus solaribus praesentandis consensus. N. Ars. Natura. A. II. Pesentalio euersa Visis recta. Ars. Natura &cum Arte. B. I. Presentatio euersa, Visio recta. Ars. Natura a cum Arte. CI. nes. Praesentatio recta, Visio Ars. Natura cum Arte. D. I. agacea. a. Praesentalio euersa, Visio recta. Ars. Natura cum Arte. Praesentatio euersa Visio Nam, manea, cum te. Praesensatio euersa Visio Nat. immen cum Medico. Praesentatio si Visio Deele. esse directum axi, sed ab hoc multum in latus abire, eo prorsus modo, quo in meo Oculo vtrumque docui.