Latin
ADMONITIO
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 112
Unproofread scanNot analysed yet
ADMONITIO. Antequam ad vlteriorem huius schematis &figurarum in eodem compre hensarum explicationem progredior admonendus es Lector, (id quod obiter in priore capite etiam praestiti) radios &lineas à Stile ad lentes &oculum, vel ex his ad Solem non esse expressus ijs angulis, quos refractionis ratio postularet, sed directo plerumque incessu, quod ideo 15 feci, quia hic refractionis ex professo rationem non tracto, &multitudo angulorum magnam confusionem peperisset, sarisque pro meo instituto fuerit, vltimum refractionis conum aliqualiter a 20 dumbrare, reliqua verbis sufficientibus explanare. Nam cętera ad refractionem pertinentia, in Oculo &refractionibus caelestibus abundè explicaui. TVBVS OCVLVM, SIC Oculus in multis arte sequitur tubum, CAP. XXIV. N prima figura vidisti, quomodo Tubus accommodanda lente conuexa in speciebus visibilibus sisten dis imitaretur Oculum, ars nimirum naturam; nunc in sequentibus videbis, qua ratione Natura in auxilium adsciscat artem, Oculusque sequatur tubum. FIGVRA II. B. I. &BA. In hac enim figura secunda B. I. &B, 2. id est, B, primo, &B, secundo signata, habes expressam imaginem tubi inuersi, solius, sine oculi ad ipsum accessu prout species acceptas solus reddit: in quo ad lentem conuexam d, accedit lens caua vi, cuius beneficio per refractionem conus a CIb, fit longior, ideoque basis i K in qua pictura distincta formatur, magis à lente d, propius ad chartam Im protruditur: &quia angulus ad intersectionem, c, acuitur &basis, i K, contrahitur, fit imago minor. Eadem omnino in repręsentandis speciebus accidunt 55 in oculo, S, ad B, a, id est B, secundum expresso, vbi ad naturam in auxilium accersitur ars, quod inscriptio, Natura cum Arte, declarat. id enim quod ars sola, tubo inuerso praestat. hoc facit natura in oculo si assumatur extrinsecus spe cillum cauum? n. Quo vtuntur suli ijqui Miopes dicuntur, &visu breui pol lent.