Latin
ADMONITIO
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 113
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim ipsi gestent humorem crystallinum è paruae sphaerae segmentis conglobatum, quarum natura est, radios acceptos refractione intra breue spatium cogere, inde sit, vt imaginem distinctam quidem &accuratissimam semper pingant, sed quae formale visus sensorium, tunicam videlicet Retinam saepissimonon assequatur, sed intra humorem vitreum absoluatur; quo fit, vt oculus obiectam rem, vel omnino non, vel valde confusè percipiat, quia basis seu sectio coni radiosi communis, in qua species in picturam distinctam concurrunt, vel om nino tunicam Retinam, non attingit, vel iam confusis inter sese radijs assequitur Oculus autem nil sentit, nisi quod à speciebus visibilibus offertur, &eo modo prout offertur. si clarè, clara; si distincte, distincta; si confusè offeruntur, confissa videt. In Miopibus igitur, cum obiecta remota, per se radios citius in basin communem colligant, quàm vicina; fit, vt eiusmodi homines, proximè posita ordinariè optimè videant, remota admodum caliginosè: quia illa species suas in basin longinquiorem configurant, haec in viciniorem; &sic illa tunicam Retinam assequitur, haec in vitreo suffocatur. Quia igitur lens caua hanc proprietatem habet, vt radios refractione dilatet, &per hoc vna cum lente conuexa species versus Retinam producat; accidit vt Miopes ascito tali specillo iuuentur quidem egregiè ad remota bene videnda, sed tamen sub magnitudine apparenti minore; &hoc quidem quia anguli ad decussationem minores efficiuntur; illud autem quia basis communis ad retinam vsque ex humore vitreo protrudito. Similia accidunt, in lente conuexa de haec enim humoris crystallini loco est; quae si distincto spe cierum simulachro, chartam oppositam non assequitur, quod nimium distet à lente, assequetur praefixa inter lentem &obiectum lente aliqua caua. Vbi sequentes accipe regulas. Prima Artis ei Naturae Tubi et Oculi in speciebus solaribus praesentandis consensus N. Ars. Natura. A. I.