Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 135-3
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Ex his euidens est, eundem numero Idem numetubum seu Telioscopium &esse &dici ro Tubus ra isdem nudebere vnum, quamdiu lentes numero caemero lentidem inhaerent, siue tubus diducatur siue bus consticontrahatur amplius. Nam apertura tuitur, non maior vel minor, intuitus distinctior ve ex apertura confusior, clarior vel obscurior alium nu dintersa. mero tubum non facit. Quia quod oculus alius atque alius, aliam aliamque aperturam requirat, id ad alium aliumue tubum constituendum nil facit, sed est ex incapacitate oculi, cuius tunica Retina si tantum remoueri aut adduci ad crystallinum, vel crystallinus ad ipsam posset, quantum pro statione ordinata tubi satis est, omnia bene haberent. Telioscopium enim imaginem optimam etiam cum pingit, cum oculus nullus quidquam per illud apprehendit, immediatè applicitus: quod probatur duabus experientijs euidentissimis: altera est, si lentem cauam à conuexa in tantum amoueas, vt quasi in locum euersionis conuexae cadat &imagines paruas sub distantia breui exhibeat, tunc applicitus oculus parum vel nil videbit, ratio à priore, quia in humorem crystallinum ordinatae species receptae confundunt in Retina picturam Experientia altera desumitur per ipsum oculum; nam si oculum applices in ea statione circiter, in qua charta excipit rerum obiectarum imagines confurè, intuebitur oculus easdem, sed situ contrario, neque simul, sed per partes. Vno verbo, oculi humor crystallinus applicitus loco chartę, speciem distinctè pingentis, semper contrarium effectum producet, vnde tantum abest, vt ex ocusi arbitrio Telioscopium pro rebus repręsentandis constituamus, vt potius omnem eius vim &naturam ex hac regula destruamus. Quod amplius confirmatur ex vnica lente conuexa: quae semper obiecta inaequaliter dissita, inaequali efficacia in conspectum adducit.