Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 136
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur qui Telioscopium ex diductione atque contractione maiore vel minora, ex praesentatione clariure vel obscuriore, vult aliud atque aliud efficere, is eadem ratione ex eadem numero lente, ex eodem numero uculo faciet oculos plures, faciet lentes plures; 10 nam eadem lens simul &semel alias res clarè, aliar confusè refert; idem oculus alias maligne, alias expresse percipit: item eae quę per axem aut radios axi vicinos accidunt, multo syncerius percipiuntur ijs, i quae radijs in latera decliuis visuntur, &c. &tamen ob hasce caussas, nullus qui opticam vel à primo limine salutauit, inferet eandem lentem fieri diuersam ex diuerso repraesentandi modo, aut oculum, vel humorem oculi crystallinum alium effici, ex alio alioque rerum aspectu, Et confirmatur multo amplius, ex euerso &recto specierum situ per vitrum idem conuexum, quod vi refractionis ista alioquin inter se contraria operatur, vnum idemque permanens: sic &Telioscopium idem cum sit, multo diuersissima posse atque operari censendum est. &c.