Latin
136.1 to 136.4
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 136.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DVBIA PRACTICA. Primum Dubium. An lens conuexoplana aptior sit huic negotio, quam vtrinque gibba? Respondeo. Videri praeferendam planoconuexam. Quia ininus refringit radios Solis, &mundius colligit in basin communem rerum visibilium species, patet ab experientia, &ratio desumitur à refractione minus violenta; quia superficies plana lineas radiosas indulgentius tractat, quam curuas haec enim immitius illas frangit. Secundum Dubium. An lens caua vtrinque sit commodior, quam cauoplaRespondeo. Caeteris paribus, semper praeferendam concauoplanam. Rario cadem quae prius, ob euitandam magnan refractionem. Quia tamen quandoque opus est habere cauam magnae virtutis, ea compensatur, si inducatur vtrinque cauitas virtutis mediocris. IV. Quod autem hoc necessarium sit, ex eo uincitur. Quia si lentem ex vna tantum parte cauam potentiae maximae adhibeas, illa non potest esse nisi sphaerae minimae portio: quam si adhibeas ad conuexum sphaerae magnae segmentum, penicillum radiosum à conuexa in cauam allapsum, majus erit, quam vt totum simul ab eadem capiatur: vt ergo locum habeat, assequeris si accipias cauitates duas sphaerarum maiorum, quę simul adaequabunt vnam sphaerae minoris cauitatem, &simul tamen, maiore basi circulari aperientur. Tertium Dubium. Qua ratione practice vis lentis cauae cognoscatur, maior n minor sit, quam alterius? Respondeo. In genere, omnis lens caua acurior, certo quodam modo, videtur plus posse, quam caua hebetior. Dixi certo modo. Nam omnibus paribus positis, caua sphaerae maioris plus potest, quam caua sphaerae minoris. Omnium enim sphaerarum portiones similes, seu ca lae, seu conuexae, sunt inter se vt earum sphaerae. Certum autem est, maiorem sphętam in praesentando plus posse minore, &c. propterea dixi, lentes acutiores plus posse hebetioribus certo quodam modo; nimirum vt imaginem obiecti maiorem reddant sub distantia breuiore, id quod in hac praxi saepe quaeritur; addo quod sepe etiam fortiorem, quia minor lens Soem sub maiore portione refringit quam maior, &c. Igitur talem lentis potentiam discernes hoc modo. Accipe duas lentes, &aequali ab oculo distantia obuerte versus vnum obiectum, quae majus refert, erit hebetior, quae minus erit acutior. si aequale, erunt aequalis virturis, &c. Quartum Dubium.