Latin
148.10 to 148.12
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 148.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Et hactenus quidem è data Solis supra horizontem altitudine, vel potius eius complemento processum est, nunc idem faciamus, doceamus. Ex horae data inuenire eundem angulum. Positis prioribus, id est sphaera seu globo AM CD, in quo datur Polus Mundi M, &locus quem Sol in Ecliptica ABC, post prandium occupat, supponitur O; &quia in hoc casu ex sola hora cognita proceditur, oportet in 10 circulo FGHI, per verticem ducto, nosse punctum X, quod circulus horarius in illa data hora insidet: circulus autem horarius, MO, in globo describetur, si ex M, &O, interuallo qua 15 drantis maximi circuli, designentur in eodem globo duo arcus, eorum enim intersectio, quae semper cadit in aequatorem, dat polum, ex quo per locum Solis O, describendus est horarius OM; 20 aut si per datum Solis locum &ambos mundi polos describas circulum in superficie Globi, erit is horarius OM, qui secabit circulum FGH, in puncto horario X, &quia hora ponitur post me 25 ridiem, Meridianus stabit ex parte orientali XGH; nota est autem hora, vnde cum circulus FGHI, sit aequatori parallelus, si diuidatur in gradus, possunt in eo numerari horae &partes horarum; 30 numerentur ergo ex X, in P, vsque, datae horae pomeridianae cum suis scrupulis, &c. Igitur vbi finis numerationis statuitur in P, illic necessario est punctum verticis per quod Meridianus, M 35 PN, transit, est enim arcus, PX, arcus horarum à Meridie, quem ostendit circulus horarius, M XO, horaeque à meridie in arcu Circuli paralleli FXP H, per verticem acti, interceptae sunt, 40 XP; igitur punctum P, vt dixi, est vertex, transit enim per illud Meridianus, MPN; arcus ergo PO, erit complementum altitudinis Solis; quo habito, inuenietur, vt ante, angulus POR. &c. 45 Non est autem necesse, huius arcus OP, magnitudinem determinatam scire in gradibus &minutis, sed sufficit extensionem eius ex O, in P, nosci. Illam tamen dabit circulus quiuis maximus in 50 dato globo, per gradus &minuta diuisus: nam &hic arcus est circuli maximi, videlicet, verticalis portio, Quod si circuli diuisi non sint, ad interuallum EA, vel EC describe semi 55