Latin
148.6 to 148.9
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 148.6-2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Complemento altitudinis Solis. Sit locus Solis in O, &obseruatio altitudinis Solis sit exempli gratia, facta post meridiem, ita vt respectu circuli horarij MXO, quem Sol tunc insidet, meridianus sit versus partes orientaliores B, C. Si igitur circino capiatur arcus OP, aequalis complemento altitudinis Solis &posito vno pede circini in loco Solis O alter extendatur appliceturque parallelo FGH, versus partes orientaliores 50 Horarij MO; erit procul dubio punctum P, vertex Romanus, &Meridianus erit MPN; &angulus PON, erit angulus inclinationis, quem facit verticalis OP, 55 IV. cum Ecliptica OB, quemue metitur arcus PR, si is intelligatur descriptus ex Polo O, per punctum P, hoc est interuallo complementi altitudinis Solis. Vt autem hic arcus PR, habeatur in gradibus, necesse est habere ipsius diametrum, quam exhibet recta SR, si in Ecliptica sumantur arcus OR, OS, complemento altitudinis Solis ęquales; haec autem in praxi acquirentur, si per lemma praemissum, circulo PR, in sphaera ex O, polo descripto, exhibeatur in plano alius aequalis, &deinde ex eius circumferentia abscindatur arcui PR, aequalis, qui ad centrum subtendet quaesirum angulum; quem porro applicabis ad circulum obseruatorium, ex inuento perpendiculo. Ex his patet primo; non esse necessarium globum, sed plano tantum Ecli pticae ABCD, cum parallelo FGHI sustentato ab aliquo fulcro, omnia posse perfici. Ad praxin enim, non requiritur aliud, quam duae circumferentiae AB C D FGHI, in ea positione datae, quam habent in globo. Paret &secundò. Hunc inueniendi anguli modum procedere ex complemen to altitudinis, sicut prior operatur primario ex altitudine Solis, Patet tertio, Cuilibet loco diuersae latitudinis, deberi proprium statui instrumentum, Patet quartò, In vtroque modo, procedi per circulos sphaericos è loco Solis tanquam polo descriptos, arcusque illorum inter Verticalem &Eclipticam interceptos indagari; &illic quidem eundem semper seruari circulum, nem pe obseruatorium; hic autem in momenta mutari; itemque hunc reuocandum ad obseruatorium, illum vlteriore reductione non indigere. Vnde magis illi quam huic, in praxi adhaesi.