Latin
ONTANTIN
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151-10
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruatae tempore antemeridiano, ui sequitur. O Eleuatio. DieC. EG. plaga Orientalis Macularum /D. F. H. Occidentalis. PRAXIS VLTAS VXIVS Maciliae obseruationes Ecliptica insignitas, in vnum circulum redigendi. CAP. XLII. ppono omnes datarum obseruationum circulos esse inter sese aequales ad vnguem. Si non essent, 1 erunt redigendi ad aequalitatem, vel augendo, vel minuendo proportionaliter, prout necessitas exiget. Postea describe in charta munda circulum, omnibus obseruatorijs in ipsum colligendis aequalem, ductaque diametro, quae sit futura Ecliptica, infige in substratum asserem planum acum aliquam, quae per 112Ivib Il visa t ar XLII. 1 circuli centrum transeat, quo facto firma chartam sublita cera, tum obseruationes singulas ordine temporum seruato superpone, vt Ecliptica obseruationis prę cisè congruat Eclipticae chartae substratę, centraque centris &peripheriae periphetijs respondeant: quibus factis: transfige ex obseruatis quidquid lubet; deinde calamo transfixa describe secundum exemplar, &sic acquires cursus Mactilarum sine errore, labore facili, tempore breui. id quod absque hoc artificio, factu est quasi impossibile. quo si vsus non essem, tanto labori, sulo circini vsu, absque vllo dubio, pridem succubuissem. id ergo, quo tanto tempore adiutus sum, tibi libenter &sine inuidia communico amice Lector, Vale &fruere. SAE RONAE SIVE SOLIS LIBER TERTIVS. seib GNo Summa Libri. Abetur hic ipsum Solis Phoenomenon, primo ex varijs obseruandi modis demonstratum; tum obseruationes plurimorum annorum, tam meae quam alienae; tam Romanae quam Germanae ob oculos positae, e quibus variae Facularum Solarium, Macularum &Vmbrarum circuitiones innotescent, earundem admirandae varietates, mutationes perpetuae, summaque instabilitas, &cum hisce omnibus summa motus &ordinis constantia cernetur. Quae omnia, vt à quocunque non illaterato Lectore, satis possint comprehendi, praemitto in principio, Notas quasdam Generales, quibus quasi manu in Phoenomeni cognitionem deduco quemuis rerum istarum cupidum; tandem ipsis singulis obseruationum in ordinem digestorum iconismis, addo Notas speciales, vt nihil eorum quae ad plenam Phoenomeni studiosissimè obseruati, fidelissimeque digesti explicationem pertinent, vel omissum esse à me, vel desiderari à quoquam posse videatur. Haec est Epitome Libri. Singula fusius inueniuntur suis locis. In fine tandem noua Phoenomenon Solare ob seruandi Machina, eaque facillima librum claudo: &sic habebitur exitus libri, ingressui minimè dissimilis.