Latin
151.1 to 151.8
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151.1-5-8
Unproofread scanNot analysed yet
TELECTOREMNEV STRONOMVS si Phoenomena tractat, ea ex obseruatis probat. Obseruationes in ostendendis phoenomenis sese per modum principiorum habent. Nam si vsquam illud Aristotelis, hic verum est, omnem nimirum scientiam è quibusdam positis atque praecognitis fieri. Phoenomena cùm sint plerumque lubrica &fidei dubiae, id maximè expostulant, vt non ex praesuppositis figmentis voluntarijs, &ingeniosè excogitatis somnijs, sed sollerter indagatis &praecognitis stabiliantur obseruationibus atque experimentis, praesertim si remota, si noua, si paradoxa videantur. ROSA ergo nostra VRSINA, cùm non ex Orbe nouo, sed caelo ipso afferatur, cùm abstrusa multa, &à multorum opinione abhorrentia contineat, cùm planè caelicam, &terris insuetam fragrantiam exhalet; fieri fortassis posset, vt eius excellentia, debile aut agreste cerebellum obstupesceret, inque nonnullam adduceret, propria infirmitate iudicij, apud sincerum &constantem Lectoris animum, vel fidei meae in asseuerando, vel credulitatis suae in assentiendo offensionem. Hoc ne eueniat, aut Rosae huic caelesti caliginem vel offutias vllus offundat, Phoenomeni huius absque vlla erroris suspicione cognoscendi, inque notitiam perfectam totius orbis deducendi, duo affero solidissima Fundamenta: alterum Modos obseruandi, fusè quidem, &variè libro priore tractatos, nunc strictim refricatos; alterum ipsas obseruationes, è priore habebimus ipsum Phoenomenon esse, è posterioribus, Quale sit cognoscemus, Lege &fruere. PHOENO. C. Plinius. Sec. Lib. 2. c. 108. IMPROBVM AVSVM MENTATOR EVEREN PHOENOMENON Solare esse, ex ipsis potissimum obseruandi modis, euidenter asseritur. II. DEMONSTRATIO PRIMA IO naeui aut labes vitrorum. ex variis obseruandi modis. Tertius Obseruandi modus, est simiNaturalis liter simplicissimus &naturalis, quando Maculae RIMVS obsernimirum in ortu aut occasu, seu etiam Solarium uandi modus, &is per nebulam diurnam, oculus bonus (id culo libera aspectus. quidem simplicis 15 quod ego vnà cum alijs non raro feci limus atque natuMaculas saltem maiores, liberè contemralissimus est, quanplatur, prout ad litteram P in Solem I, do Solis radius per expressum vides; &haec ratio euincit, exile foramen rohanc rem non esse à deceptione vitri, situndum immissus, cut vitrum vicissim non esse à fallacia loco obscuro, ad magnam saris distanoculi. tiam, vt pedum 15.