Latin
151.10 to 151.11
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ego tamen hisce omnibus incommodis facillime obuiare soleo, vnica Tabellae chartiferae versatione; quanquam vt superfluis curis, &errandi occasionibus supersedeam, tempora stationibus Macularum destinata, prae reliquis cordi habere soleam. Atque haec quidem de plano Eclipticę &circulis verticalibus, necnon parallelo Docto, in eam coniectis, multiplicique illorum vsu &praxi, in gra tiam eorum, qui hisce sublimibus studijs ducuntur, ex praxi, &experientia certa ducta, disputata sunto: multis prudenter quorum mentio hic fieri posset, dissimulatis, &ingeniosi arbitri, sollertiae relictis. Omnia vero, quae dicta sunt de Astrolabio, fieri etiam possent in analemmate Ecliptico, si suis constaret Ellipsibus, verticalium circulorum loco in planum proiectis: vt consideranti patebit. Ellipses autem omnes describere, res valde operosa est, &satis intricata. MODVS