Latin
151.5 to 151.9
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151.5-2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si in progressione versetur Sol, tunc imminent varia errandi pericula, e nimia Solis altitudine, &vicinitate ad lineam mediatricem AE, vt dictum in prioribus, &c. Praestat ergo, tale tempus eligere, in quo Maculae stationem faciunt vel ab ea non multum absunt. Hinc sequitur primò. Tempus aestiuale semper opportunius esse tempore hyemali, quia hoc semper stationes aliquas habet, illud nullas vnquam. Sequitu XXXI. Sequitur secundo, Tempus aestiuale tam ante quam pomeridianum esse obseruationibus accommodum, quia in vtroque statio, seu contactus sensibilis satis magnę more reperitur, in qua vna exacta obseruatio institui commodissimè potest. Qua vero hora, tam ante quam post meridiem cuiusque diei eueniat ille contactus, sciri potest ex eleuatione Solis, quam praenosse in prioribus docui. Quod si horam praescire nescis, sufficit ipsa praecognita eleuatio Solis, circa quam obseruationem aggredi debeas. EFFATVM Tertium. Tempus omnium ad obseruandum opportunissimum, est illud, in cuius plagam tam centrum circuli per verticem, quam statio Macuarum simul concurrunt: quia vbi vtrumque concurrit, illic non tantum stabilis Macularum consistentia, sed multo magis mediocris Solis supra horizontem ex altio, ad obseruandum valde idonea reperitur; &omne praecipitationis periculum ex lineae Mediatricis (quod caput est) vicinia procul remouetur. hinc isto tempo 25 re, ad obseruandum accommodatius nullum sanè reperitur. Hinc soquitural interno ad Solstitium aestiuum, per menses Martium, Aprilem, Maium, securissimam obseruandi praxin exerceri horis pomeridianis, quando Sol loca Macularum stationaria decurrit, quod qua die quouis hora, qua supra horizontem eleuatione contingat, ex prioribus erui satis potest. Sequitur rursus eadem ratione, à Solstitio aestiuali ad aequinoctium autumnale: tempora ad obseruandum opportunissima assumi antemeridiana, quia in illa plaga conueniunt ¢rum circuli per 40 verticem &statio Macularum antemeriXXXII. diana, suis horis &eleuationibus, per priora, bene cognoscendis EFFATVM IV. Obseruationes quae extra stationes praedictas sumuntur, sunt aboriosae &satis difficiles &saepe pericu losae; si fiant circa Meridiem lubricae; si in linea mediatrice, plerumque erroribus obnoxiae; si in horizonte, nunquam bonae, sed semper vitiosae. Rationes istorum ex praecedentibus satis liquent, &co piosè sunt allatae; qui mihi asserenti non credit, experiatur, &discet suo malo. Hinc sequitur in hyeme semper operosius &difficilius huic curę insudari quam ęstate: quia isto tempore stationes Macularum sunt nullae, altitudines Solis vicinae meridiei, &in Eclipticae mediationem frequenter incidentes.