Latin
PPONTIMMINI
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 158
Unproofread scanNot analysed yet
bitur suo loco, tu conferes an cum meis conueniant, nec ne. Quartò, Ipsa autographa intacta retineo, vt pro re nata ostendere ea sit integrum. Quintò, Scio annos hosce cum praeteritis annis praxi assidua, atque examine plusquam Radamanthaeo olim discussis, quos hic non tango, ad vnguem in motibus conuenire, Sextò, Denique ad praxim &experientiam prouoco. obserua, digere, &confer: inuenies tua futura, conuenire cum meis praeteritis, in motu &c. in motu inquam non immobili: nam Maculae non verennant, perennat autem motus &Macularum via ab annis nunc sedecem reperta, &vt credere par est, ab aeuo condito Trie Vigesima, Quidquid in Sole reperi, distinxi in Maculas, Faculas, &Vmbras. Macularum triplicem ordinem reperio, Quaedam enim nucleos habent, &valde distinctas, quoad raritatem &densita tem, reliquas à nucleis partes, vaporibus aut nebulis, fumisue circumiectis similes; quaedam non habent expressos &distinctos nucleos, sed vniformiter difformem rari &densi, commixtionem, densiorem in medio, hinc versus extrema tendendo, sensim rariorem; quędam raritatem vbique aequabiliter diffusam. ita que hasce omnes species conatus sum imitari atque exprimere delineando: vnde tales imaginaberis tibi, apparuisse in circulo Solari Maculas, quales hic propositas aspexeris in circulo obseruatorio nisi aliud expresse moneam, propter incisoris inaduertentiam, qui manum meam in autographis non semper perfectè assecutus est. Eodem modo Faculae alię sunt valde purę, intensae &luculentae; aliae obtusae &hebetes; alię liberae &sine nigricanti bus terminis in Sole elucentes, aliae vmoris circumuallatae, vel ex parte vel vndi que omnia studui eo modo ob oculos ponere, quo in Sole ego conspexi. Quando igitur eas Solis punctulis, sine vmbrarum indicijs ex lineolarum confertarum ductu consurgentibus expressas videris; aduertas velim, easdem ex puro Solis aequore, nullis stipantibus aut circumuallantibus vmbris emicuisse: siue iam huius rei mentionem expressam faciam in Notis specialibus, siue non. hic semel pro semper dixisse sufficere possit. Vmbrasunt perennes, mol autem piennat. Totum Phaenominon vel sum Macula, vi Factelae, vi Vmbrae. Maculari Triplex ser ries. Alis nueleis sirundae: alis steriles, bartum aliquae dissor MEI, AVIBVS vniformas. Facularum iliae intensae, aliae remissae; alia hur, alia tenebricasseVmbrarum Salarium aescriptis. Vmbraria lia sunt conjunctae. alid separata Magnitudo Maculari, Facularium G Vmbraum F ad Circulum Sa lis commensurata. Macularum, Facularum &Vmbrarum magni ludo postus minor, quam matur assum Maculis matoribus: &maior in minoribus.