Latin
PPONTIMMINI
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 161
Unproofread scanNot analysed yet
Vmbrarum nomine veniunt tenuissimae quaedam &informes partes quasi fumo, vel nebula Soli aspersae, sine praecisa figura &magnitudine varia, non tam stabiles atque Maculae, harum quasi praeuia indicia, aut vestigia posthuma, caudae, apices, appendices, exuberantiae: Facularum denique limites &sepes, quas ordinarie vel antecedant, vel comitantur. Quibus Solem non aliter infectum iudices, quam candidissimam syndonem subtilissima tela aranea, vel mundissimam chartam humectatam nota, vel tersissimum speculum manus attactu, orisue halitu. delineaui omnia haec quàm potui ad viuum maximè. Vbicunque igitur in Maculis nigriora repereris, scias densos nucleos fuisse, vbi molliora, eas Maculas medio censu habendas, vbi aequabiles adumbrationes, illic &Maculas tenues extitisse. Vmbrarum nominatini fere sem per meminero. Et licet hae Vmbrae Maculas &Faculas frequentissimè comitentur, tamen per se separatim visuntur saepiùs, &post aliquantam moram dissipantur. Vigesi maprima, Magnitudinum, &Figurarum rationem singularem in hisce consignandis semper habui. itaque qualem in meis Imaginibus earum proportionem inueneris tam inter se quam ad circulum Solarem obseruatorium cui inscriptae sunt talem fuisse Macularum, Facularum, &Vibrarum ad Solem securè enunciabis, saluo tamen semper refractionis negotio: imo ne forte excederem, &Maculas fide maiores facerem, ausim pro certo affirmare, me Macularum maiorum magni tudines potiùs minores, quàm maiores afferre: sic vicissim quoque minimas Maculas, potiùs maiores quàm ipsae apparepant statuere; quod ideo feci, quia tanillae saepe fuerunt, vt commodè iculpi &visui in Typo subijci vix possent, licet in Sole distinctissimè promicarent, vnde quando in notationibus dico has vel illas Maculas paruas fuisse, scias illas ordinariè minores apparuisse, quàm eas tibi propono in schematismis: non enim soleo paruas appellare, nisi admodum minutae fuerint. Vig simasecunda, Magnitudines in Imagines tam meas, quàm aliorum ampliatas, transtuli ex meis autographis proportionaliter. II. Vigesimatertia, Situs ratio tota pene Ratio Bitus. det à recta impositione Eclipticae in cir Carda recta culum obseruatorium, haec autem pendet Obseruationus digestioex agnitione anguli inter verticalem, &nis pendet a Eclipticam, tempore obseruationis inPerplatentercepti: in cuius rei recta praxi, huius li notationte totius negotij cardo versatur.