Latin
17
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ego dixi; Motus Macularum Solarium apparentes esse inaequales, &adhuc non dicis causa; sed constantissimè, &serio idem assero, contra licet plenis castris progrediatur Censor. Ego dixi, moras Macularum sub Sole esse diuersas; contra totis insonat buccis Censor: ego tamen adhuc idem sentio. Ego dixis Maculas ab ortu in occasum moueri, &idem simpliciter etiamnum, &sentio, &statuo; contra decernit Censor. Ego dixis Maculas in parallelo maximo latas, plus morae insumere ijs, quae in circulis minoribus feruntur, idem adhuc eodem quo dixi sensu affirmo: repugnat acerrimè Censor. Ego dixi; Maculas tenebricosiores esse antiquis Lunae maculis, &nunc quoque constanter idem pro comperto habeo; Censor velis remisque repugnat. Ego dubitauis an Maculae Solares apparenter tantùm, an verè perirent; essent ne tellae, an quid aliud? remque hucusque indecisam reliqui: Censor illas generat, &corrumpit, &vel pabulum Solis facit, vel excrementa, vel fumum, seu nubes piceas, &c. Ego motum Macularum Eclipticae parallelum seu congruum sub dubio ad diligentiorem inquisitionem posui: Censor absque formidine oppositi, pro aris focisque turpissimè defendit. Ego maculas à Sole insensibiliter sub dubio abesse dixi, donec res altiùs à meexaminetur: Censor Soli contiguas asseuerat. Ego globi Solaris conuersionem obiter tactam, nec approhaui nec reprobaui, sed suo loco, &tempori reseruaui: Cersor id ostendere omnibus neruis contendit, Igitur qui hasce meas assertiones, cum placitis Censoris conuenire iudicat, is mea me ab illo mutuatum esse credat.