Latin
18
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quę pleraque si olim, iudicio Censoris, animi gratia (quod tamen à vero procul abhorret) nunc vti &semper veritatis caussa serio tueor, propono, defendo, proloquor, Soleque clarius successu operis demonstro: patet me doctrinam meam, non à Censore, sed ex ipso Phaenomeno desumpsisse. Caussa ordinaria efficiens doctrinae alicuius remota est homo; proxima homo 20 intelligens, vsuque rationis pollens; vnde oportet intellectum de re aliqua rectè discursurum, illius rei cognitione bene instructum esse: at Censor Apellis 4. Maij de hoc Solis Phaenomeno adhuc nihil sulidi asserere sciuit, quia totus timidus, dubius, supensus, irresolutus, inter spem metumque vt scribit ipse de se, haesit; cum tamen ego 14. Aprilis omnem quinque epistolis comprehensam de Maculis Solaribus doctrinam iuri publico, &arbitrio Velseri subiecerim, &rursum Censor primùm 14. Augusti aliquid assertiuè affirmare coeperit, cùm ego 15. Iulij plura praemiserim suis, addiderim meis. Ergo impossibile est, vt meam doctrinam ab illo hauserim: quia ego maiorem eius partem absolui, atque emisi 14. Aprilis anni 1612. quando ipse adhuc totus fluctuauit, &sententiae quasi nullius fuit, sed vt ait, variarum cogitationum, &diuersarum opinionum, phantasię ipsius identidem occursantium turbine, vicissitudine, atque conflictu agitatus, ta distrahebatur, vt nunc assentiendo, nunc repugnando, atque contradicendo, nusquam certo loco consisteret, ideoque fluctuabundus, inuito licet, &satis sibi praejudicioso trium mensium silentio obmutesceret; quod quid affirmaret miser, quid negaret, ex imperitia huius Phęnomeni exploratum non haberet; tametsi is solus, &vnicus esset, Angelo scilicet coelitùs patefaciente, cui omnis Inuentio, &scientiae plenitudo de hisce diuinitus Soli reseruata, &communicata fuisset. Qua 55 ergo fronte nunc adstruit, me doctrinam meam ab ipso decerpsisse, &ab ipso haustam dissimulasse, quando se nullam habuisse sponte consitetur? Ego enim 14. Aprilis quinque epistolas Velsero transmiseram, quando ipse os aperire de hac apparentia non audebat, nedum scribere; quia nihil sciebat; &me tamen o portentum edocebat. Effectu in actu posito caussam esse vel fuisse oportet. Cum igitur Censoris intelligentia eorum cognitione caruerit, quę, &quando Apelles de Maculis edidit, ab ipsa procedere non potuerunt.