Latin
APELLEM SVAM TABVLAM A
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 31
Unproofread scanNot analysed yet
APELLEM SVAM TABVLAM A Censore non transtulisse, &Censorem pro Macularum Inuentore habendum non esse, probatur ex vi, quae huic asthaenomeno eßentialia Censor prorsus ignorauit, &Apellus haber. CAP. IX. IIcut ad vitandum Capitis prolixitatem non licet omnia quae de hoc Phaenomeno Censor ignorauit, &omnia in quibus grauiter errauit simul complecti; ita propter errores ignoratis ępius commixtos, necesse erit hoc ipso capite de illis aliquid attingere, qui ta men distinctiùs Capite sequenti proponentur. Pariter, data occasione expendendi illius dicta, multa quae dictis ab Apelle obijcit in sua historia, nonnulla in quibus prolixè velut demonstrandis Praeceptorem agit, inania, &ex falsis suppositis consarcinata ostendentur; sed ad intentam probationem veniamus. Si ea quae Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt, in sua Historia non habet Censor; in sua verò Tabula huc vsque continuata, habet Apelles; tunc neque Censor Inuentoris Phaenome ni huius Solaris praerogatiua dignus est, neque Apelles, suam Tabulam a Censore transtulit: Sed ea quae Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt, in sua Historia non habet Censor, &in sua Tabula hucusque continuata habet Apelles.