Latin
APELLEM SVAM TABVLAM A
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 32
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo neque Censor Inuentoris Phaenome ni huius Solaris praerogatiua dignus est, neque Apelles suam Tabulam à Censore transtulit Syllogismus rotus est bonus, &hypotheticus complexus, cuius totum pondus incumbit in Minorem, nam sequela Maioris ex terminis ipsis satis constat: Minoris verò complexae, duo sunt membra. primum. Ea quae Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt, in sua Histeria non habet Censor; secundum quòd ea in sua Tabula hucusque continuata habet Apelles. Probatur iam Minoris primum membrum. Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt Motiis, Locus, Tempus, Situs, Aspectus; &si quae sunt alia huiusmodis nam licet res ipsa quae Phaenomenon constituit, sint faculae, Maculae, Vmbrae Solares, &quatenus physin, &naturam illarum substantialem consideremus, essentia illarum non sit motus &c. sed haec illis accidant; nihilominus tamen in sensu composito, &quatenus ad forum Astronomicum pertinent, à motu, ab vbi, à Gitu &similibus considerationibus ita auelli nequeunt quin principaliter à Mathematico inspiciantur. Itaque Phęnomeno huic Solari in sensu composito efsentialiter modo dicto conueniunt Motus, Locus, Tempus, Situs, Aspectus &c. Nam si illud consideremus absque his, sed tantùm in ordine ad materiam &formam &prout compositum Physicum constituit, iam non tam Phęnomenon Astronomicum, quàm alterius est inquisitionis. Quod igitur ista Censor non habeat, phatur. Motum annuum Macularum non agnoscit; incessum curuilineum nescit; inęquales supra Solarem horizontem moras non recipiti omnes extra Solem locat; rationem fractionis quae à lentibus in figuras obseruationum inducitur pręterit, quod ta 5 II.