Latin
TELIOSCOPII HELIOSCOPICI
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 353
Unproofread scanNot analysed yet
Vt rectè obseruetur debet Machina haec in plano horizontali constitui ad libellam, quod fit beneficio trium clauorum striatorum DEF, qui claue G, possunt circumuerti, quo fit vt bases ac, &de, eo vsque totum Gnomonem librent, donec perpendiculum B, apici suo directissimè superpendeat, tunc enim tigilum ab, vertici loci respondebit. Deinde oportet in plano horizontali HIK, inuentam &positione descriptam esse lineam meridianam HK, siue huic parallelam LM, &ad harum alterutram oportet applicari latus MN, tigilli a c dis habitis rectè stat instrumentum, Quod si linea Meridiana non habeatur, poterit adhiberi virgula, seu acus Magnetica approbata, pyxidi quadratae inclusa, simul lineam magnetis, simul meridianam in fundo horizontali consignatam habenti, pro illa regione. Postea statue radium yz, ad locum Solis in Zodiacopqu, vel tu, prout tem& ratio anni id postulabit. Tum tandem gira totum Heliotrodium in polis b, &K, &inuenies Sodem ingressurum in chartam sub circulo „illicque Maculas &Faculas non tantum lustrabis, sed ¬abis pro tuo libito: quod si quoridie obseruando perrexeris, ac quires cursum Macularum intentum, absque vlla alia praxi molesta, vel operosa. Caeterum quia Sol in Ecliptica quotidie suos progressus, &semper nouos cum circulo horario angulos facit; hinc fit vt ipsa Ecliptica in Circulo obseruatorio per centrum quidem sub forma lineae rectae accidat, situ tamen seu loco semper alio atque alio, cum enim, circulus horarius quem Sol insidet, semper per centrum Solis, &polos axemque Mundi incedat, ipsius in charta sectio per lineam *x, repraesentata toto anno inuariata manet: &tamen eius Heliotropii Telioscopici, siue Telioscopii Heliotropici figura; qua Machina Macularum Cursus absque ullo perpendiculo, aut faboriosa Eclipticae ad terticalem Circulum inclinatione aquiritur.