Latin
TELIOSCOPII HELIOSCOPICI
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 354
Unproofread scanNot analysed yet
ad Eclipticam inclinatio quotidie mutatur; igitur necesse est in charta Eclipticę sectionem mutari, &modo accedere ad horarium VX, modo recedere ab eodem; accessum autem &recessum hunc acquirimus ex angulis sphaericis, quos duo isti circuli inter sese toto anno faciunt. Et quamquam singula augmenta &decrementa horum angulorum parua existant; nihilominus tamen, quia Macu. 10 larum Solarium in patente hemisphaerio transitus intra duodecim &quattuordecim dies ordinariè absoluitur; euenire potest, vt tot dierum fluxu magno loci &situs mutatio fiat. Quare vt verus &ge 15 numus Macularum motus acquiratur, necesse est Circuli horarij ad Eclipticam inclinationem cognoscere quouis anni die; sic enim facile Eclipticam ad situm &statum in circulo obseruatorio immobilem 20 reuocabimus, Macularumque motum proprium apparentem agnoscemus. Porro hanc Eclipticae in charta variam proiectionem haud difficulter apprehendes, si Solem in circulum meridianum animo constituas, &tunc circuli obseruatorij communem cum Eclipticae plano sectionem consideres, id autem maximè ostendent Coluri solstitiorum &aequinoctiorum. Sole enim in Solstitijs constituro, semper Eclipticae in charta situs rit rectus ad Meridianam; in aequinoctij vero maximè obliquus, idque modo in boream, modo in austrum, prout mente circulos caelestes imaginanti, &oculo sphaeram materialem inspicienti statim ad sensum parebit. Caussa autem horum omnium est, positio Eclipticae in vniuerso atque ad aequinoctialem obliqua. Nam si mundi polis accommodata esset, ista va 40 rietas non haberet locum. Inuestigatio Anguli, quem ad quoduis punctum Eclipticae facit Circulus horarius vel Meridianus cum Ecsiplica. Ad hoc quod hic quaeritur, multis vijs peruenitur, e quibus eam primo om 50 nium monstrabimus, quę licet sit propter nimiam abstractionem abstrulior, est tamen omnium rectissima, quippe quae desiderata ipsis etiam in minutis spectanda proponit. ea est numerica, quae 55 II. per Canones triangulorum, sinuum, tangentium &secantium perficitur, atque Astronomis tam familiaris &obuia, vt absque numeris nihil non expediant, quod in obseruationibus Astronomicis sit alicuius momenti. In hac ergo figura sphaerica Colurus Figura in Solstitiorum sit ab ed, poli mundi a, c. pluratio.