Latin
COROLLARIUM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 380
Unproofread scanNot analysed yet
Ga, Est intersectio circelli polaris DPF, &Horizontis solaris NEI, &aequedistat communi sectioni RE, propterea quod circulus NEI, secet duo plana parallela, DGF, BEC, &quia tam circellus DPF, quam Horizon NEI, rectus est ad Meridianum ABC, idcirco eadem GA, est ad eundem Meridianum perpendicularis: idem dicendum est de recta ER. sunt enim ad eundem meridianum recti etiam, tam aequinoctialis, quàm Horizon, &consequenter eadem ER, est perpendicularis ad omnes lineas re 10 ctas, quae in meridiano transeunt, qualis est axis mundi AR, quae secat diametrum circelli polaris DF, bifariam, &ad angulos rectos in n, &tres diametri BC, OLNI. Imo eandem ob causam rectis DF, NI, insistit perpendiculariter, recta Ga, in aE, Est polus Meridiani, quia est intersectio Horizontis, &aequinoctialis, &quia arcus EB, EC, EN, EI, sunt quadrantes, subtendentes, quatuor angulos rectos quos ER, facit cum duabus diametris BC, NI, ad centrum sphaerae R. APE, est alius circulus Horarius descriptus per A, &E, cuius poli sunt in meridiano ad puncta aequinoctialis. B, C, sunt enim tam BA, BE, quam CA, CE, quadrantes, estque etiam ipse ad Meridianum rectus, &communis vtriusque sectio est axis mundi AR: communis ve 20 ro sectio, quam facit cum circello polari est, Pn, recta ad Meridianum, &perpendicularis ad axem AR, &idcirco duo arcus PF, PD, sunt quadrantes; quod etiam sequitur ex eo, quod semicirculi DPF, CEB, sint paralleli, &quadrans AE, incedat per eorundem polum A. RM, communis sectio Horizontis. &Eclipticae, non quidem perpendicularis ad Meridianum, propter Eclipticam inclinatam, recta tamen ad diametrum OL; eo quod OR, sit axis Horizontis NEI CHd. parallelus Horizontis, incedens per punctum Arietis H, cuius intersectio cum Meridiano est diameter ed, secta à diametro OL, bifariam, &ad angulos rectos in g. gh, communis sectio paralleli CHd, &Eclipticae OHM, aequedistans ipsi RM. re h, circulus Horizonti concentricus, cuius semidiametri Rf, Rae, Rh, sunt aequales semidiametris ge, gH, g d, circuli paralleli CH d, qui si intelligatur imprimi Horizonti orthogonaliter, necesse est, vt incidant in circulum fe h, &puncta quidem ed, in puncta fhb, intersectio diametrorum BC, cd, &b H, communis sectio paralleli CHd, &ae 39. quinoctialis BHE, perpendicularis ad Meridianum, &ad rectas è d. BC, inb: eo quod tam parallelus, quam aequinoctialis ad eundem Meridianum sint recti. He, nectit punctum Arietis H, cum puncto, e, in quo circulus Feh, secat RM. bim, est parallela axi Horizontis OR, &denique recta, me, connectit punctum, m. cum puncto e