Latin
COROLLARIUM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 379
Unproofread scanNot analysed yet
55 NEI, NEI, alius circulus maximus, descriptus ex loco Solis O, faciens cum Horario communem sectionem diametrum NRI, cum aequinoctiali rectam RE, &quia etiam discus Solaris habet eundem polum, erit hic circulus NEI, disco solari Parallelus, &quia idem polus O, est in Horario ABC, si punctum O, accipiatur pro vertice, habebit circulus NEI, rationem Horizontis, poteritque iure vocari Horizon Solaris, &circulus horarius erit eiusdem Horizontis Solaris Meridianus. G, intersectio circumferentiarum DFF, NEI, ad quam necessario concurrit Polus Eclipticae boreus. Quod enim sit in circulo Polari manifestum est ex sphaera quod autem sit ad periphaeriam circuli NEI, patet ex eo, quod sicut punctum Eclipticae O, est polus circuli NEI, ita vice versa polus Eclipticae debet esse in circulo NEI, atque adeo ad punctum G: neque enim in Hemisphaerio occidentali Meridiani ABC, in quo constat existere polum Eclipticae boreum, potest dari alia intersectio circulorum DPF, NEI.